CALATHI

CALATHI
CALATHI
apud Martialem l. 14. Epigr. 107. cui hoc lemma est,
Nos Satyrus, nos Bacchus amat, nos ebria tigris,
Perfusos dominilambere docta pedes:
Calices vinarii sunt, quos in Bacchi sacris adhiberi consuevisse, discimus, ex Virgilio Eclogâ 5. v. 69.
Et multo inprimis hilarans eonvivia Baccho,
Ante focum, si frigus erit: si messis in umbra.
Vina novum fundam calathis Arvisia nectar.
Alias idem cum quasillo calathus; quem de floribus idem usurpat, Ecl. 2. v. 46.
---- ---- ---- tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphae calathus.
De caseis Georgic. l. 3. v. 402.
Quod surgente die mulsêre horisque diurnis,
Nocte premunt: quod iam tenebris et sole cadente,
Sub lucem exportant calathis.
De lana, Aeneid. l. 7. v. 805.
----- Non illa colo calathisque Minervae
Femineas assueta manus, etc.
In nuptiis apud Athenienses, puerum egregiâ formâ et insigniter ornatum, cum calatho omnis generis dilitiosis fructibus pleno, triclinium ingredi et exclamare solitum coram Neogamis, ἔφυγον κακὸν, εὗρον ἄμεινον, Effugi malum, inveni melius, legimus: qua de re infra aliquid ubi de Nuptialibus ritibus. Mysteriorum vero die, in eadem civitate a iugo boum quasillum seu calathum vehi consuevisse, dicemus ubi de mense Septembri. Apud Catullum, Epigr. 65. v. 319. virgati dicuntur Calathi, quod virgis viminibusque conficerentur etc. Apud Ovidium descriptione frosae, calathi idem, quod calices aliis,
------ prima dies ostendit spicula florum,
Altera pyramidas nodô maiore tumentes,
Tertia iam calathos.
Sic Plin. l. 21. c. 5. de lilio, Candor eius eximius, foliis foris striatis, et ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantibus effigie calathi, resupinis per ambitum labris. Nempe a similitudine calicum, τῶ κηλύκων, vasorum, quibus bibitur, qui et calathi, utrumque vocabulum ad flores transsatum est. Salmas. ad Solin. p. 102. Hinc Καλαθίνη, nomen Melitaeae catellae, apud Adaeum, quod in calatho seu quasillo circumferrentur, vide infra Melitaei catelli: et Καλαςθισμὸς, saltationis species cum calatho seu canistro, apud Iul. Caes. Scaligerum, Poetic. l. 1. c. 18. Vide quoque infra Quasillariae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • calathiform — /kal euh theuh fawrm , keuh lath euh /, adj. cup shaped; concave. [1875 80; calathi (comb. form of CALATHUS) + FORM] * * * …   Universalium

  • calathus — /kal euh theuhs/, n., pl. calathi / thuy /. kalathos. [ < L < Gk kálathos] * * * …   Universalium

  • CORINTHIAE Columnae — quaenam dictae, vide supra in voce Columna. Illarum originem ex his Vitruvii discimus, l. 4. c. 1. Virgo civis Corinthia, iam matura nuptiis, implicita morbo decessit. Post sepulturam eius, quibus ea viva peculis delectabatur, nutrix collecta et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HYACINTHUS Flos — lugubres notas foliis praefert, et ex duplici fabula funus ostentat: altera, quae sanguine Aiacis florem asserit editum, cuius et nomen foliis inscriptum praefert, venis, quae per illum discurrunt, linearum ductu literas illas αἲ αἲ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LANARIUS — I. LANARIUS accipitris species, vide supra Haliaetus. II. LANARIUS generali voce quem cunqe lanarum Artificem aut negotiatorem significat: speciatim Lanarius pectinarius dicitur, qui lanas pectit. Vet. Inser. LANARII. PECTINARII. SODALES. Graeci… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LILIUM — I. LILIUM Ordo militaris Navarrae, a Garcia IV. institutus. A. C. 1048. Constabat ex Equitibus 38. sub Rege, Mag. magistro, horum officium, contra Mauros, regni hostes, fortitsr se gerere. Favin. Hist. Navarr. et theatr. hon. et Eq. II. LILIUM… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PEDUM Exercitia — antiquissima fuêre. Namque agrestes prisci mulium erant in venationibus, itaque amabant pedum exercitia. Et sane ingressus communior motus, quam manuum est. Quippe manus uni homini data est a natura, pedes etiam aliis: quamquam manuum nobis usus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • QUASILLARIAE — ancillarum Textrino in servientium, apud Romanos, nomen, a quasillo seu calatho. Petronius, Nec contenta mulier tam gravi iniuriâ, convocat omnes Quasillarias, familiaeque sordidissimam partem, ac me conspui iubet. Romae olim, Musa. Quasill. vix …   Hofmann J. Lexicon universale

  • concave — adj 1. incurvate, incurved, sunken, cupped, cup shaped, scyphate, poculiform, calathi form, Bot., Zool. cyanthiform. v 2. hollow, hollow out, scoop, scoop out, gouge out; furrow, groove, trench …   A Note on the Style of the synonym finder

  • calathus — [kal′ə thəs] n. pl. calathi [kal′əthī΄] [L < Gr kalathos; prob. akin to klōthein, to spin] in ancient Greece, a basket for fruits: in art, a symbol of abundance and fruitfulness …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”